- SUSARION
- SUSARION(vide et Sysarion) cum Dolone, Icarienses (a pago dicti) inventores Scenae tabulatae, in Comoedia, memorantur in Marmore Arundeliano, apud Ioh. Marshamum Saecul. XVIII. Et quidem ille, in Dionysiorum celebritate hos 4. senarios de feminis cecinisse traditur:Α᾿κούετε λεὼς, ΣουϚαρίων λέγει τάδε,Κακὸν γυναῖκες. ἀλλ᾿ ὅμως ὦ δημόται,Οὐκ ἔςτιν οἰκεῖν οἰκίαν ἄνευ κακοῦ,Καὶ γὰρ τὸ γῆμαι, καὶ το μὴ γῆμαι κακόν.Audite populus, Susarion haec dicit:Malum mulieres; sed tamen ô cives,Non est domum invenire sine malo.Uxorem enim ducere et non ducere, malum:apud Stobaeum Serm. 67.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.